monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 1
Singuli autem menses sua signa in quibus solem recipiant habent: Aprilis Arietis, Maius Tauri, Iunius Geminorum, Iulius Cancri, Augustus Leonis, September Virginis, October Librae, November Scorpionis, December Sagittarii, Ianuarius Capricorni, Februarius Aquarii, Martius Piscium, sicut quidam veterum etiam versibus explicavit heroicis: Respicis Apriles Aries Phrixaee Calendas. Maius Agenorei miratur cornua Tauri. Iunius aequatos coelo videt ire Laconas. Solstitio ardentis Cancri fert Iulius astrum. Augustum mensem Leo fervidus igne perurit. Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat. Aequat et October sementis tempore Libram. Scorpius hybernum praeceps iubet ire Novembrem. Terminat Arcitenens medio sua signa Decembri. Principium Iani sancit tropicus Capricornus. Mense Numae in medio solidi stat sidus Aquarii. Procedunt duplices in Martia tempora Pisces.